St. Nicholas

Pin it

Add to Symbaloo

Find us on Facebook

Follow us on Pinterest

 S. NICOLAI EPIS. ET CONF.

Dominican Diurnal Propers for the Feast of St. Nicholas

Die 6 Decembris

S. NICOLAI EPIS. ET CONF.
DUPLEX

Ad I Vesperas

Psalmi cum suis Antiphonis de Feria currenti.
Ubi vero hoc Festum sit Totum Duplex, super Ps.
Laudáte, etc. dicatur 4. Ant. Laudum Amícus Dei.

Ex ejus tumba marmórea sacrum resúdat óleum:
quo liníti sanántur cæci, *
Surdis audítus rédditur, +
Et débilis quisque sospes regréditur.
Catervátim ruunt pópuli, cérnere cupiéntes quæ per eum fiunt mirabília. *
Surdis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. +
Et débilis.

Hymnus et v. de Communi Confessoris, pag.76*.
Ad. Magn.
Ant. 1 b

O Pastor ætérne, o clemens et bone custos!
qui, dum devótigregis preces attéderes, voce lapsa de cælo,
Præsuli sanctíssimo dignum episcopátu Nicoláum ostendísti tuum fámulum.
Cant. Magníficat. Euouae.
Ante Laudes v. Ora pro nobis beáte Nicoláë.

Ad Laudes.

1. Ant.
Beátus Nicoláus, ut in II Vesperis, pag. 638. — Ps. Dóminus regnávit, etc. de Dominica, pag. 18.

2. Ant. II
Eccléseæ sanctæ frequéntans límina, sacra péctore condébat madáta.
Ps. Jubiláte. Euouae.

3. Ant. IV a 
Juste et sancte vivéndo, ad honórem sacerdótii méruit promovéri divínitus.
Ps. Deus. Euouae.

4. Ant. VI
Amícus Dei Nicoláus, pontificáli decorátus infula, ómnibus se amábilem exhíbuit.
Cant. Benedícite. Euouae.

5 Ant. VIII a
O per ómnia laudábilem virum!
Cujus méritis ab omni clade liberántur, qui ex toto cordequærunt illum.
Ps. Laudáte Euouae.

Hymnus et v. de Communi Confessoris, pag. 76*.

Ad. Bened. Ant. III a
Copiósæ caritátis, Nicólae Póntifex, qui cum Deo gloriáris in cæli palátio:
condescénde, supplicámus, ad te suspirántibus,
ut exùtos gravi carne pértrahas ad súperos.
C. Bened. Euouae.

Ad II Vesperas

Super Ps. Ant. 1 b
Beátus Nicoláus adhuc puérulus multo jejùnio macerábat corpus.
Ps. Dixit. Euouae.

Psalmi de Communi unis Martyris, pag. 56*
Hymnus et . de Communi Coinfessoris, pag. 76.*

Ad Magn. Ant. VI
O Christi píetas omni prosequénda laude,
quæ sui fámuli Nicolái mérita longe latéque declárat!
Nam ex tumba ejus óleum manat, cunctósque lánguidos sanat.
Cant. Magníficat. Euouae.

Complete PDF with musical notation

From Antiphonarium S. Ordinis Praedicatorum, pp. 634-638, 1933.

 St. Nicholas and the Dominican Order, how St. Nicholas' feast became one of three elevated feasts at the end of the 13th century

 The Legend of St Nicholas in Liturgy and Art, development of medieval Roman rite

back to top